1572
ILLUSTRISS. AC REVEREN.
D. D. OTHONI TRUCHSES
CARDINALI AUGUSTANO AMPLISSIMO,
PATRONO COLENDISSIMO.
Equidem, Cardinalis Amplissime, in Musica arte, quam constat laudatissimam esse, iamdiu tuo fretus patrocinio ita versor, ut si voluntati par fuisset ingenium, non me (credo) laboris, operæ diligentiæq. meæ pœniteret. Nunc vero quoniam recte agentem nihil unquam frustrari aut fallere potest, decet me optima spe niti, cui nihil præter Dei Opt. Max. gloriam, et communem hominum utilitatem propositum fuit, fore, ut hoc meum qualecunque studium optimo cuique maxime probetur. Interim vero, quasi specimem quoddam, aut pignus meæ in te voluntatis pias quasdam Cantiones Musico artificio elaboratas (Motecta vulgo appellant) quas ad bonorum omnium, atque in primis huius scientiæ studiosorum utilitatem ædere placuit, tuo nomini consecravi. Neq. sane iniuria. id enim, ut facerent, multa erant, quæ suaderent. primum quod mei suscepto patrocinio nihil omnino eorum omittis, quæ ad me augendum, atq. honestandum pertinere videantur. Et me qui tibi semper fidelissimo benevolentiæ, et observantiæ vinculo fui obstrictus quæ a te officia profecta sunt, et nunc maxime proficiscuntur quo animo, hoc est, quam libenti, quam grato excipiantur, aliquo item minime vulgari officiorum genere, tum ipsi tibi, tum cæteris omnibus testatum relinquere maxime decebat. Deinde Musicæ Cantiones, et Cantiones piæ, ad quem obsecro potius mitti par fuit, quam ad eum, qui et cantu præcipue delectatur, et divinarum rerum studia in toto suæ vitæ cursu cunctos opibus, atq. honoribus anteposuit? cui vero meorum laborum primum hunc fructum magis, quam tibi persolvere æquum erat, a quo, ut id possem præstare, acceperam, et quicquid est in me huiusce cognitionis, si quid tamem est, aut etiam quodcunq; est profectum esse intelligo? Quare me quidem præter cæteros tantum tibi debere fateor, quantum vix homini hominem debere fas sit. In cuius rei testimonium hos meos qualescunque labores, ingeniiq. primitias tuo potissimum inscriptas nomine, in publicam utilitatem ædere constitui. Quas si tibi probari cognovero, hoc tuo iudicio contentus aggrediar ad alia et quid cæteri de me vel sentiant vel loquantur, non laborabo. In interim quoniam iam hoc tribuisti humanitati tuæ, ut me in tuam clientelam suscipies, tribue idem constantiæ, ut susceptum tuearis, ac ornes. Vale.
Humilimus servus
Thomas Ludovicus de Victoria.