Thomæ Lu-
dovici de Victoria.
Abulensis
Sacræ Cæsareæ Maiestatis Capellani
Missæ, Magnificat, Motecta, Psalmi, et alia quam plurima.
Quæ partim Octonis, alia Nonis, alia Duodenis
vocibus concinuntur.
Hæc omnia sunt in hoc libro
ad pulsandum in organis.
Ad Philippum III. Orbis
utriusq; Monarcham maximum.
Permissu superiorum.
Matriti
Ex Typographia Regia.
Anno M. DC.
Digital photographs from the copy held at the following libraries:
Cantus1: bne (bc)
Altus1: bne (bsb)
Tenor1: bne (bsb)
Bassus1: bne (bsb)
Noveno: cev
Cantus2: bne (bc) (bsb)
Altus2: bc (bsb)
Tenor2: bl
Bassus2: bne (bc) (bsb)
Organ: bsb
All photographs are property of the respective archives.
Front cover
Index
Sciunt omnes, Rex maxime, eandem tibi in animo voluptatem Concentus Musici fuisse, quæ olim Magno illi Alexandro, quem perhibent non minus pangendi carminis et pulsandæ lyræ studio, quam gerendi belli cupiditate teneri quod ipsum de Achille Homerus prodit, et de plerisque ducibus ac Regibus Plutarchus. Faciebant hoc Duces illi maximi, ac potentissimi Reges, ut curarum solicitudines averterent, ac potius lenirent tam nobili oblectamento. Quo fiebat, non solum ut ipsi musica suavitate delectarentur, sed ut ipsa invicem ornamenti plurimum acciperet a magnis Regibus, ea est enim Regalis dignitas, ut ipsa per se satis sit, ad quascumque mortalium exercitaciones cohonestandas. Cum ergo musica delectatio aliis principibus multum debeat, tibi adeo plurimum, qui illam interdum soles gravissimis de Regno curis miscere, ut iam hinc sorores reliquas, quas vocant liberales, tanti Regis patrocinio proculdubio superet. Facis hoc pene dicam necessario: nam quæ alia gratior fuga querellarum, quæ præferri ad Reges solent, quam Musica. Nam quemadmodum hæc tota consistit in concordi quodam sono vocum discordium, sic una civium charitas diversos illorum mores ita coniungit, ut gratum quidpiam, ac pene dicam cæleste Regum auribus adsonent. Hæc me impulere, ut tibi hos hymnos dicarem, hæc Missarum solenmia, et cantica. Nullum enim a me exspectari munus magis idoneum erga te poterat, a me (inquam) sacratiss. Agustæ Aviæ tuæ Capellano, erga te, Pium, atque Ecclesiasticis rebus addictissimum Regem, qui sæpe illis soleas cum magna animi voluptate interesse, inde in tuas devotionem et pietatem transfundis. Te munus hoc accipiente fiet, non modo ut tutum sit ab omni linguarum procacitate, sed etiam ut qui Missarum solemnia Hymnis, et Canticis peragunt in clarissimo hoc Templo Augustissimæ Amitæ tuæ Ioanne alacriores quotidie ad veri numinis cultum reddantur.