Thomae Ludovici
A Victoria Abulensis
Motecta Festorum
Totius Anni. Cum
Communi Sanctorum.
Quae partim senis, partim quinis, partim quaternis,
alia octonis vocibus concinuntur.
Ad serenissimum Sabaudiae Ducem Carolum Emanuelem Subalpinerum Principem optimum pyssimum.
Cum Licentia Superiorum
Romae
Ex Typografia Dominici Basae
MDLXXXV.
Romae
apud Alexandrum Gardanum MDLXXXV.
|
Fotografías digitales del ejemplar conservado en el Archivo de la Catedral de Córdoba.
Nota:
Falta la página de título.
|
|
Motetes a 6 voces
|
Quem vidistis, pastores Dicite quidnam vidistis |
(In die natalis Domini) |
transcripción |
1v,
2,
2v,
3,
3v,
4,
4v,
5,
5v,
6,
6v,
7.
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Vidi speciosam Quae est ista |
(In assumptione beatae Mariae) |
transcripción |
30v,
31,
31v,
32,
32v,
33,
33v,
34,
34v,
35,
35v,
36.
|
|
|
|
|
Motetes a 5 voces
|
|
Dum complerentur Dum ergo essent |
(In festo pentecostes) |
transcripción |
48v,
49,
49v,
50,
50v,
51,
51v,
52,
52v,
53,
53v,
54.
|
|
|
|
|
|
|
|
Motetes a 4 voces
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Motetes a 8 voces
|
|
|
|
|
|
Serenissimo Sabaudiae Duci Carolo Emmanueli, Subalpinorum Principi Optimo Piissimo
Thomas Ludovicus Victoria Abulensis, Servorum Dei Sacerdotum minimus, Diuturnam felicitatem.
Quasi divinarem Catholici in primis iuxta ac potentissimi Hispaniae nostrae Regis optatissimum generum te propediem futurum (quod
Amplissimae Celsitudini Tuae simul et creditis a Deo populis felix faustumque sit) anno iam vertente, Divinorum Carminum, quae ad rem Sacram
faciendam pertinent, praegrande volumen Taurinum per veredarios sedulo transmittendum curavi: Quod equidem eo feci libentius, quo Iuvenalis
Ancinae Fossanensis presbyteri haud sane vulgaris amicitiae vinculo iampridem coniuncti frequentiore hortatu mihi persuasum est harmonicas meas
qualescunque lucubrationes Celsitudini Tue, utpote Divinarum rerum cum primis studiosae atque amantissimae, ingratas minime aut iniucundas fore
Quocirca nihil cunctamdum ratus, quae PHILIPPO Invictissimo Regi (cui natura subiectus sum) ut par erat, inscripta, tum primum in lucem
prodierant, ut isthuc ad te mitterem, facile sum adductus. Exinde vero studiosius ac paulo accuratius (ni fallor) elaboratos complures Modulos cum
una colligere coepissem, operae pretium me facturum existimavi, si eosdem iusto volumine comprehensos aeneis typis quamprimum excudendos
curarem, ut videlicet ipso prope tempore, quo C. T. ex Hispaniis reverteretur, eidem veluti tam longi itineris prosperiorem eventum Victorie
nomine gratulaturus liber obviam prodiret. Quod ipsum sive inter redeundum, Fossani, in nova scilicet amplissimae Ditionis tuae fidelissima plane
urbe contingat; sive Augustae Taurinorum, quae Subalpinae Prouintiae antiquissima atque adeo nobilissima Metropolis est, dummodo oportune id
accidisse cognoscam, undecunque mihi cumulatissime satisfactum putabo. Accipe igitur, serenissime DUX, meae erga Amplitudinem Tuam mirum
in modum propensae voluntatis singularisque observantiae pignus, quo et te aliquando honeste oblectare, et gravioribus curis implicitum plerunque
animum sub multiplicium negotiorum mole lassescentem quadantenus levare queas, tibi ipsi nimirum, ac caeteris deinceps, quibus non minus
feliciter quam sapienter imperas, omnibus magnopere profuturus. Quod reliquum est, D. O. Maximum obnixe rogo, ut C. T. una cum Serenissima
nova nupta coniuge CATHARINA, Hispanis nostratibus, Gallis itidem, Sabaudiis, Subalpinisque potissimum, Italis, universe denique Europae quam
diutissime incolumem tueri dignetur. Vale. Roma. V: Id. Aprilis MDLXXXV.
|
Epigramma
Ad Serenissimum Allobrogorum Ducem CAROLUM EMMANUELEM,
|
Baptistae quoties solidum de marmore Templum
|
Pedemontanorum Principem Religiosissimum,
|
Laurentique aedem pone subire voles,
|
Iuvenalis Ancinae Fossanen presbyteri Romae degentis
|
Sancta ubi nunc colitur SINDON, mirabile prorsum
|
Protrepticon Epigramma.
|
Caesi Agni specimen, Qui scelus omne luit!
|
Dum redis Hesperia incolumis novus hospes ab ora,
|
Praeclara ac monumenta tuis digna auribus omnis
|
Solis ubi occidui Regnae PHILIPPUS habet,
|
Circum septa chorus personet, Ipse iube.
|
Dum tanto gener a socero felicibus auris
|
Seu steteris laudans, Christum seu pronus adores,
|
Regali austriadum sanguine vinctus abis;
|
Deque imo pergas fundere corde preces;
|
Ecce tibi sacros resonat Victoria cantus,
|
Sive Dei implores Matrem, seu numina divum,
|
Laetitiae populis signa futura tuis;
|
Quos celebri in primis relligione colis,
|
Necnon et reliquis notum quotcumque per Orbem
|
Thebeae e legione Ducem, qui sanguine fuso,
|
Dulcisonas Laudes nuntia Fama feret.
|
Mauritium propter, palma, oleisque nitent;
|
Quas laudes! quibus et numeris, quo pectore fusas!
|
Sive ibiter sanctam celebret de more synaxin
|
Cuive Duci! o dignum Regis honore caput!
|
Torquatorum Equitum TE praeeunte, phalanx;
|
Arte laboratas mira, tibi denique missas
|
Plane alacres animos poterunt accendere cantu,
|
Coelitus, EMMANUEL CAROLE, cree mihi.
|
Et mulcere graves carmina dicta semel:
|
Si nescis, pius hic ille est VICTORIA servus
|
Experiare licet decies, magis usque placebunt.
|
CHRISTI ardens, Abulae gloria magna suae,
|
Melle fluens capies auribus, ore, melos,
|
Carmina qui modulis nectens, iam vertitur annus,
|
Quare age, DUX, Italis notum iam, nuper et Indis
|
Misit: et haec eadem grande volumen habet,
|
Ne contemne virum, quem pia Roma colit
|
Iuncta simul numeris sacrarum carmina rerum
|
Praecentorum Urbis decus immortale recentum:
|
Tum Regi ac Domino iure dicata suo.
|
Matura ut vemient tempora, Qualis erit?
|
Divinare ausus generum te mox fore tanti
|
Hunc TU agnosce libens, hunc amplexare merentem,
|
REGIS, ob id coeptis institi ille magis.
|
Qui sua, seque Tibi pectore, corde dicat.
|
|